5.10 De Clericus Nostri Temporis (Tosti ed., pp.307-8)
De Clericus Nostri Temporis 1
Clericus enim dicitur a cleros. Cleros enim Grece, Latine dicitur sors, quia in sortem dei positi sunt. Unde quando fit eis corona, dicitur dominus pars hereditatis mee et cetera. Sed heu! quam pauci reperiuntur qui sint tales sicut esse debent.
FONSDe Clericus Nostri Temporis 2
Unde Bernardus: Quid sibi vult quod clerici aliquid esse, et aliquid videri volunt? Nempe habitu milites, questu clericos, actu neutrum exhibent. Nam neque pugnant ut milites, neque ut clerici evangelizant, aut orent. Unde cuius ordinis sint, ignoratur, quia cum utriusque esse cupiunt, utrumque confundunt. Unusquisque enim in ordine suo resurget. Isti autem in quo ordine surgant, vel quia sine ordine peccaverunt, sine ordine peribunt. Aut si summe deus veraciter creditur a summo usque deorsum nichil inordinatum relinquere, vereor huiusmodi non alibi ordinandos quam ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
FONSDe Clericus Nostri Temporis 3
Bernardus: Video quod sine dolore videri non potest, plurimosque in ecclesia dei de ignobilibus nobiles, de pauperibus divites factos, quodque magis perversum est, nonnullos in schola humilitatis superbiam magis discere, et sub aliis positi mites humilesque apparentes, sed magistri facti gravius insolescere, qui tamen patientes et mites amplius fieri debuerunt in claustro quam fuerunt in seculo.
FONSDe Clericus Nostri Temporis 4
Bernardus: Unusquisque, inquit, in ordine suo resurget. Isti autem in quo ordine resurgent, an qui sine ordine peccaverunt, sine ordine peribunt.
FONSDe Clericus Nostri Temporis 5
Bernardus: Ve tibi, clerice, mors in olla. Carnium mors in hiis deliciis est. Non modo quia mors secus introitum delectationis posita esse cognoscitur, sed ob id maxime quia populi constant esse peccata que comedis. Sumptos ecclesiasticos gratis te habere presumis. Cantando, ais, bona tibi provenire videntur, sed bonum tibi erat fodere magis aut mendicare. Peccata enim populi comedis, at si propria minus tibi sufficere videntur. Solicitus esto tamquam redditurus rationem, dignos pro eis gemitus fundere, dignos agere penitentie fructus. Alioquin tibi noveris inputanda, quomodo inter delicias comedis, et parvipendis et dissimulas tamquam nil accidentia tibi. O iudiciorum dei abissus multa! O terribilis deus in consiliis super filios hominum! Frustra incipient montibus vicissim dicere: Cadite super nos, et collibus: Cooperite nos. Venient ante tribunal Christi, audietur querela populorum gravis, accusatio dura, quorum viscerum stipendiis nec diluere peccata, quibus facti sunt duces ceci, fraudulenti mediatores. Quid igitur, o insipiens, delicie sapiunt? Quid divitie ille cecos oblectent, quibus mercaris tam grave iudicium, tam dure temetipsum obligas rationi? Universa quidem usque ad quadrantem novissimum exigentur.
FONSDe Clericus Nostri Temporis 6
Bernardus: Heu! data est providentia eorum in occasione carnis, et qui sibi pariter et aliis in celo tabernacula eterna parare debuerant, in terra coniungunt domum ad domum, et copulant agrum agro. Quis rapuit ab apostolis huius temporis verbum fiducie et gratie: Ecce nos reliquimus omnia?
FONSDe Clericus Nostri Temporis 7
Bernardus: Insolentia clericorum ubique terrarum molestat ecclesiam. Alienis nimirum laboribus locupletantur clerici, comedunt fructus terre absque pecunia, et prodit quasi ex adipe iniquitas eorum. Mens quippe assueta deliciis multas contrahit sordes.
FONS