The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


3.3 De Caritate (Tosti ed., pp.281)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14

De Caritate 1

Caritas autem dirigit in summum bonum desiderando et diligendo, qua mediante anima perficitur.

FONS

De Caritate 2

Augustinus: Caritas est motus animi ad fruendum deo propter seipsum et proximo propter deum.

FONS

De Caritate 3

Augustinus: Caritas est amor dei et proximi.

FONS

De Caritate 4

Bernardus: Caritas libertatem donat, timorem repellit, laborem non sentit, meritum non intuetur, premia non requirit, et tamen plus omnibus urget. Nullus terror sic sollicitat, nulla premia sic invitant, nulla iustitia sic exigit.

FONS

De Caritate 5

Bernardus: Vere dulcis et suavis cibus est caritas, que fessos allevat, debiles roborat, mestos letificat, esurientes reficit, iocundat reficientes, iugum denique veritatis facit suave et leve eius honus.

FONTES

De Caritate 6

Ieronimus: In hoc cognovimus caritatem dei, quia ipse pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas nostras ponere.

FONS

De Caritate 7

Bernardus: O bona mater caritas, que sive foveat infirmos, sive exerceat provectos, sive arguat inquietos, diversis diversa adhibens et exhibens sicut filios diligit universos! Cum te arguit, mitis est, cum blanditur, simplex est. Pie solet sevire, sine dolo mulcere, patienter novit irasci, humiliter indignari, lesa non provocatur, ipsa est que hominum mater est et angelorum, non solum que in terris, sed et que in celis sunt pacificat. Ipsa est que deum homini placans, hominem deo reconciliavit.

FONS

De Caritate 8

Bernardus: Porro in deo amare, caritatem habere est, studere vero propter deum amari, caritati servire est.

FONS

De Caritate 9

Augustinus: Tanta est caritas que si desit, frustra habentur cetera, si vero adsit recte cetera habentur.

FONS

De Caritate 10

Augustinus: Ubi est caritas, quid est quod possit deesse? Ubi autem non est, quid est quod possit prodesse?

FONS

De Caritate 11

Bernardus: Periclitatur castitas in deliciis, pietas in negotiis, humilitas in divitiis, virtus in multiloquio, caritas in seculo nequam.

FONS

De Caritate 12

Ieronimus: Sicut nullus sine via pervenit quo tendere cupit, ita sine caritate, homines nequeunt pervenire ad regnum dei. Nam sine caritate, nec lacrime, nec vigilie, nec aliqua virtus potest salvare hominem.

FONS

De Caritate 13

Gregorius: Una quippe et summa est probatio caritatis, si et ipse diligitur qui adversatur, sicut ille qui bonum impendit.

FONS

De Caritate 14

Gregorius: A discensionis malo continere linguam suam opportet, qui novit vinculum caritatis.

FONS