The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


2.3 De Arrogantia (Tosti ed., pp.273-4)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10

De Arrogantia 1

Arrogantia est vulnus pessimum et mortale quod se mederi non patitur, quantum plus patitur minus se pati extimat deo et hominibus odiosa. Arrogantia est velle videri quod non est.

FONS

De Arrogantia 2

Gregorius: Proprium est omnium arrogantium, ut cum rectum quid vel parum sentiunt, in usum hoc elationis inflectant, seque doctis doctiores extimant, reverentiam sibi a melioribus exigant, et docere seniores quasi ex auctoritate contendunt.

FONS

De Arrogantia 3

Gregorius: Sicut labor est iustis videre mala et non corrigere, sic labor est arrogantibus, si quod sapiunt non ostendant.

FONS

De Arrogantia 4

Gregorius: Magne virtutis laus est simplicitas locutionis. Quam quia arrogantes non habent, se habere asserunt, ut securius audiantur. Sepe etiam falsis vera permiscent, ut eorum mendacio citius credatur.

FONS

De Arrogantia 5

Ieronimus: Sic arrogantes insaniunt, ut recta que sentiunt, elatione sua depravent.

FONS

De Arrogantia 6

Gregorius: Arrogantes plus appetunt arguere quam consolari, et hominibus evenire mala, non nisi pro iniquitatibus credunt.

FONS

De Arrogantia 7

Ieronimus: Habent arrogantes proprium, quod prius quam dicant, mira se dicere extimant, et locutionem suam mirando preveniant.

FONS

De Arrogantia 8

Gregorius: Arrogantes voces ecclesie audiunt, sed sibi eas dici dissimulant, quia elationis vitium emendare contempnunt.

FONS

De Arrogantia 9

Gregorius: Difficile est ut elatio que regnat in corde, non erumpat in voce.

FONS

De Arrogantia 10

Gregorius: Doctores sancti crebro repetunt, si qua obscurius dicunt, ut cordibus auditorum hec voce iterationis infundant, quod arrogantes imitari appetunt, non quod auditoribus prosit, sed quo eorum iudicio videri eloquentes volunt.

FONS