4.5 De Amore Dei (Tosti ed., pp.285-6)
______________________________
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29
De Amore Dei 1
Amor divinus est cordis incendium, quo peccata et vitia incenduntur et virtutes augmentantur.
FONSDe Amore Dei 2
Seneca: Amor sanctus impatientiam non habet, falsus amor cito opprimitur.
FONSDe Amore Dei 3
Seneca: Hoc quippe habet impatiens amor, ut quod desiderat, invenire se credat. Ignorat siquidem iuditii rationem etiam multotiens caret, et nescit habere modum, nec illud cogitare potest quod diligit. Amor non accipit de impossibilitate solatium, neque ex difficultate remedium.
FONSDe Amore Dei 4
Augustinus: O anima mea! scio quod amor est vita tua. Scio enim quod cum aliquid diligis, in eius similitudinem transformaris.
FONTESDe Amore Dei 5
Anselmus: O felix amor, puritas affectionum ex quo nascitur serenitas morum, pietas affectionum, virtutum fecunditas, subtilitas intellectuum, desideriorum puritas, premiorum sublimitas meritorum dignitas.
FONSDe Amore Dei 6
Anselmus: Amore dei nil suavius, nil sublimius, nil dignius, nil iocundius, et quanto nunc amor dei fuerit ferventior, tanto eius visio erit suavior.
FONSDe Amore Dei 7
Anselmus: Qui amat, non laborat. Vis non sentire laborem? Cogita amorem. Quidquid difficile est in precepto, leve est amanti.
FONTESDe Amore Dei 8
Augustinus: O domine Ihesu! Non est amor tuus transitorius, sed eternus. Non est amor tuus otiosus. Qui diligunt, non tepescunt. Memoria tua super mel dulcis meditatio de te plus quam cibus suavis. De te loqui bona refectio est, noscere te optima consolatio est, tibi adherere vita eterna est, a te separari mors perpetua est.
FONSDe Amore Dei 9
Bernardus: Si lego, si disputo, si sermonibus intendo nichil sapit anime mee nisi invenio ibi Ihesum.
FONSDe Amore Dei 10
Bernardus: Super omnia reddit amabilem te michi, o bone Ihesu, calix quem bibisti, opus nostre redemptionis.
FONSDe Amore Dei 11
Bernardus: Non potest capere ignitum eloquium frigidum pectus. Quomodo enim grece loquentem non intelligit, qui grece non novit, sic lingua amoris ei qui non amat barbara est.
FONSDe Amore Dei 12
Bernardus: O amor, qui semper ardes et nunquam extingueris, caritas, deus meus, attende in me. Continentiam iubes, da quod iubes, et iube quod vis.
FONSDe Amore Dei 13
Anselmus: Sero te amavi, pulcritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi. Et ecce intus eras, et ego foris et ibi te querebam, et in ista formosa que deformis inruebar.
FONSDe Amore Dei 14
Gregorius: Illi soli de deo loqui dulciter noverunt, qui eum totis viribus dilexerunt. О iugum sancti amoris, quam dulciter capis, quam suaviter premis, quam gloriose illaqueas, quam delectabiliter honeras, quam feliciter uris, quam fortiter stringis, et quam patienter erudis!
FONTESDe Amore Dei 15
Basilius: Qui diligit deum, eius precepta custodit. Deus autem non vult se tantum verbis diligi, sed corde puro et operibus iustis.
FONSDe Amore Dei 16
Ieronimus: Nulla res sic nos ab omni peccato servat immunes, sicut timor suplitii et amor dei.
FONTESDe Amore Dei 17
Augustinus: Recordari volo transactas feditates meas et carnales corruptiones anime mee, non quod eas amem, sed quod amem te, deus meus. Amore amoris tui hoc facio, recolens vias meas nequissimas in amaritudine recogitationis anime mee, ut tu dulcescas michi, dulcedo felix et secura.
FONSDe Amore Dei 18
Augustinus: Amanti nichil difficile est, nichil impossibile.
FONSDe Amore Dei 19
Augustinus: Si filii huius seculi noctis et tenebrarum, tanto desiderio tantoque studio diligunt, et querunt perituras divitias et fugitivos honores, quantum nos servi tui diligere debemus te, per quem facti et redempti sumus. Si enim homo hominem tanta diligit dilectione, ut alter alterum vix patitur abesse, si sponsa sponso tanto conglutinatur amore, ut pre magnitudine amoris, nulla perfrui valeat, absentiam sui cari, non sine magno merore ferens. Qua ergo dilectione, quo studio, quo fervore anima quam desponsasti tibi spe et fide, in misericordia et miserationibus, debet diligere te deum verum et pulcerrimum sponsum, qui nos sic amasti, qui pro nobis tanta et talia fecisti? Quamquam autem hec infima suas habeant dilectiones et delectationes suosque amores, non tamen tali modo delectantur sicut tu deus noster.
FONSDe Amore Dei 20
Gregorius: Si mens in deum forti intentione dirigitur, quidquid in hac vita amarum sit, dulce extimat, omne quod affligit requiem putat, transire per mortem appetit, ut optinere vitam plenius possit, funditus in ymis extingui desiderat, ut plenius ad summa ascendat.
FONSDe Amore Dei 21
Gregorius: Vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium credit ignorare.
FONSDe Amore Dei 22
Hugo: Amor transformat amantem in amatum. Ea enim vis amoris est, ut talem te necesse sit esse, quale est id quod amas, et cui per affectum coniungeris, in ipsius similitudine, ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris.
FONSDe Amore Dei 23
Bernardus: Sancti viri valde insolens atque intollerabile extimant, quidquid aliud sonat quam quod intus amant.
FONSDe Amore Dei 24
Bernardus: Ille apud deum maior est, qui ad eius amorem plurimos trahit.
FONSDe Amore Dei 25
Gregorius: Sepe amantis animus tanto contemplationis munere repletur, ut videre de deo valeat, quod loqui minime valeat.
FONSDe Amore Dei 26
Gregorius: Amanti enim ad hoc dilatio inponitur, ut ex dilati amoris desiderio pretium retributionis augeatur.
FONSDe Amore Dei 27
Gregorius super Ezechielem: Interdum in conpunctionis ardore tante simplicitatis est vis amoris, ut hanc nec ipse animus potest comprehendere, sed qui illuminativus est meruit conprehendere.
FONSDe Amore Dei 28
Augustinus: Tu, amor meus, in quem defitio, ut fortis sim.
FONSDe Amore Dei 29
Augustinus: Minus te amat qui aliquid preter te quod non propter te amat.
FONS