The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


5.4 De Amicitia (Tosti ed., pp.303-4)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17

De Amicitia 1

Amicitia, secundum Aristotilem in libro de regimine dominorum, generat consilium et adiuvamen.

FONS

De Amicitia 2

Unde Aristotiles ait in VIII ethicorum C.I: Est virtus quedam cum virtute maxime necessaria ad vitam. Sine amicis enim nullus utique eligeret vivere, habens reliqua omnia bona.

FONS

De Amicitia 3

Tulius de vera amicitia ait: Est enim vera amicitia nil aliud nisi omnium divinarum rerum cum benivolentia et caritate consensio, nec sine virtute amicitia ullo pacto esse potest. Amicitia res plurimas contingit, quocumque te verteris presto est, nullo loco excluditur, nuncquam intempestiva, nuncquam molesta est.

FONS

De Amicitia 4

Quidam philosophus Secundus nomine, interrogatus quid esset amicus, ait: Amicus est considerabile nomen, homo vix aparens, non invenienda possessio, refugium felicitatis, miserie reparator, indeficiens quies, indesinens felicitas.

FONS

De Amicitia 5

Philosophus in ethicorum: Propter delectabile, quod et propter utile pravos contingit amicos ad invicem esse.

FONS

De Amicitia 6

Tulius de vera amicitia: Hec igitur in amicitia lex santiatur, ut neque rogemus res turpes, nec faciamus rogari. Nulla est enim excusatio si amici causa peccaveris.

FONS

De Amicitia 7

Tulius: Talem diligentiam in amicis exhibe comparandis, ne incipias amare quem deinceps possis odisse. Tu primum exibe te bonum, et sic queras alterum similem tui.

FONS

De Amicitia 8

Philosophus: Non confestim dissolvenda est amicitia eius qui ex bono factus est malus, sed magis adiuvandus ad recuperandum virtutem, quam adiuvari ad recuperandum possessionem.

FONTES

De Amicitia 9

Ambrosius: Nichil occultat amicus si verus est, sed effudit animum in amicum suum.

FONS

De Amicitia 10

Augustinus: Illud est signum secure amicitie, cum homo committit aliis secreta sua.

FONS

De Amicitia 11

Ieronimus: Amicitia, que desinere potest, nunquam vera fuit.

FONS

De Amicitia 12

Ambrosius super Cantica: Veritas amoris ex sua perpetuitate probatur.

FONS

De Amicitia 13

Seneca: Servandus est omni diligentia raro inventus amicus, est enim alter ego, et cetera require supra.

FONS

De Amicitia 14

Philosophus in VI ethicorum: Multos esse secundum perfectam amicitiam non contingit.

FONS

De Amicitia 15

Philosophus capitulo V: Loca enim non dissolvunt amicitiam, sed operationes. Si diuturna absentia fiat, amicitie videtur oblivionem facere.

FONS

De Amicitia 16

Tulius de vera amicitia: Ego vos hortari tantum possum ut amicitiam omnibus rebus anteponatis humanis. Nichil est enim tam vere aptum, tam conveniens ad res vel adversas vel prosperas, sed primum sentio nisi in bonis amicitiam esse non posse.

FONS

De Amicitia 17

Philosophus ethicorum VIII: Multi autem videntur propter amorem honoris velle amari magis quam amare, propter quod amatores sunt adulationis.

FONS