The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


2.5 De Ambitione (Tosti ed., pp.274)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8

De Ambitione 1

Ambitio est, secundum quod dicit Bernardus, subtile malum, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater ypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum occupatio, tinea sanetitatis, excecatrix ordinum, ex remediis morbum creans, generans ex medicina langorem.

FONTES

De Ambitione 2

Ambrosius: Non renunctiat mundo, quem terrene possessionis delectat ambitio.

FONS

De Ambitione 3

Bernardus: Ve vobis qui clavem tollitis non scientie solum, set et auctoritatis, nec ipsi introistis, set multipliciter impedivistis, quos introducere debuistis! Accipitis enim claves, de quibus dominus conqueritur per prophetam: Ipsi regnaverunt, set non ex me, principes extiterunt, et non vocavi eos. Unde tantus prelationis ardor, unde ambitionis impudentia tanta, unde tanta vesania presumptionis humane. Audetne aliquis vestrum terreni cuiuslibet reguli, non precipiente aut prohibente eo, occupare ministeria, percipere beneficia, negotia dispensare? Nec domini tu putes, nutu qui in domo sua magna a vasis ire aptis in interitum sustinet approbari. Multi quidem veniunt, set considera quis vocetur. Utinam quisquis, si fieri posset, tam fideliter ministraret quam fiducialiter se ingessit. Difficile et fortasse impossibile est, ut ex amara radice ambitionis, suavis fructus ardeat caritatis.

FONTES

De Ambitione 4

Bernardus: Dum enim quique que nostra sunt querimus, fit ut invidentes, invicem provocantes, exerceamur ad odia, armemur ad iniurias, incitemur ad lites, gavillemus ad dolos, feramur ad detractiones, prorumpamus ad maledicta, opprimamur a fortioribus, opprimamus inferiores.

FONS

De Ambitione 5

Gregorius: Consilium imperitorum est terrenam gloriam querere, et eternam negligere, sed quia in hac vita continue prosperantur, in futuro in tenebras exteriores deiciuntur.

FONTES

De Ambitione 6

Seneca: Illis enim difficile est in potestatibus temperare, qui per ambitionem se probos dissimulant esse.

FONS

De Ambitione 7

Gregorius: Numerari enim nequeunt culpe, que habende potestatis amore perpetrantur. Et tunc potestas bene geritur, cum non amando sed timendo retinetur.

FONS

De Ambitione 8

Bernardus: Quotiens hominibus preesse cupio, deum meum preire contendo, de christo namque scriptum est quod erat subditus illis.

FONS