2.13 De Adulatione (Tosti ed., pp.276-7)
De Adulatione 1
Adulatio est, ut dicit Augustinus, fallacis vocis seductio.
FONTESDe Adulatione 2
Beda: Nutrix peccati est adulatio, que sicut oleum in flamma sic in pena ardentibus ministrare solet fomenta.
FONSDe Adulatione 3
Ignatius martir: Hii qui laudant potius flagellant.
FONTESDe Adulatione 4
Ieronimus: Nos ad patriam festinantes mortiferos serenarum cantus surdi debemus aure transire.
FONSDe Adulatione 5
Seneca: Quam magnum est non laudari et esse laudabilem, quod similiter fertur dixisse Tulius.
FONTESDe Adulatione 6
Seneca: Difficilimum continentie opus est et cetera.
FONSDe Adulatione 7
Ieronimus: Non ideo te bonum extimes, si bonus prediceris. Nemo magis scire potest quis sis quam tu, qui conscius tibi es.
FONSDe Adulatione 8
Plinius: Non possumus ob honorem reverendos iudicare, quos ipsis honoribus reputamus indignos.
FONS