The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


2.10 De Accusatione (Tosti ed., pp.276)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5

De Accusatione 1

Accusare proprie est officium detractorum. Unde accusatores sunt odiosi. Accusare est occulta detegere, et archana revelare.

FONS

De Accusatione 2

Unde Philosophus in libro de regimine dominorum ait: Scias quod, qui occulta detegit et archana revelat, ipsum in proximo multa infortunia consequentur et inportuna.

FONS

De Accusatione 3

Ieronimus: Etiam vera accusatio displicet contra fratrem, unde magis accusari volo quam accusare, iniuriam pati quam facere.

FONTES

De Accusatione 4

Prosper: Tamdiu enim quisque peccata sua, que flere deberet ignorat, quam diu curiose aliena considerat. Quod si se ad seipsum conversus aspiciat, non requiret quod in aliis spiritualiter reprehendat, sed in seipso quod lugeat. Et proinde fratrum nostrorum vitia non debemus accusare, sed lugere et gemere, ut invicem onera portantes nostra, legem Christi possimus implere, qui utique non accusavit peccata nostra sed tulit.

FONS

De Accusatione 5

Gregorius: Sepe mali se non attendentes bonos lacerant, et vel bona, que non videndo sed audiendo didicerunt, proferunt, vel mala que ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se accusant et alios verbis iudicant, sicut Baldat simulator iustitie contra ipocritas mira dicit.

FONTES