The Digital Viridarium consolationis Project

_______________________________________________


1.4 De Accidia (Tosti ed., pp.268)

______________________________


1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14

De Accidia 1

Accidia sine labore vult omnia habere infatigabiliter. Ex ea enim multa mala nascuntur, scilicet malitia, rancor, pusillanimitas, desperatio, torpor circa precepta Dei, vagatio mentis erga illicita.

FONS

De Accidia 2

Unde sic diffinitur ab Hugone: Accidia est mentis confusio sive intensa tristitia, sive desidiosus animi torpor, a bono incepto faciens resilire.

FONTES

De Accidia 3

Hugo: Accidia est ex confusione mentis nata tristitia, sive tedium et amaritudo animi immoderata, qua spiritualis iocunditas extinguitur, et quodam desperationis precipitio mens in semetipsa subvertitur.

FONS

De Accidia 4

Augustinus: Accidia est fastidium boni a Deo collati.

FONS

De Accidia 5

Bernardus: Ociositas mater est vitiorum, noverca virtutum.

FONS

De Accidia 6

Bernardus: Otiositas est mater nugarum; inter seculares verba otiosa nuge sunt, in ore sacerdotis blasphemie.

FONS

De Accidia 7

Bernardus: Otium est sentina omnium vitiorum malarum cogitationum, locutionum et operationum.

FONS

De Accidia 8

Bernardus: Otium est monstruosa res gradus summus et animus infimus, sedes prima et vita yma, lingua maliloqua et manus otiosa, sermo muItus et fructus nullus, vultus gravis et actus exiguus.

FONS

De Accidia 9

Hugo de claustro anime et corporis super illo verbo labores manuum tuarum quia manducabis et cetera, ait: Quid enim erit in illis qui in labore hominum non sunt? Ipsi cum ipsis non flagellabuntur levibus penis, sed cruciabuntur gravioribus tormentis.

FONS

De Accidia 10

Hugo: Sunt autem aliqui qui corpore fortes, debiles autem animo, parcunt sibi, seipsos amantes, sectantur otium, vacant fabulis. Tales accusantur de furto et de rapina et de mendatio. Fures sunt quia communi necessitati subtrahunt quod sibi impendunt, et commune fatentur cum renuntiaverunt mundo, seipsos abnegantes facti. Raptores apud Deum quia eo vidente qui novit oculta cordium, communi vite quod sciunt, et possunt et iubentur reddere violenter auferunt. Mentiuntur autem coram Deo et hominibus mendaces sunt.

FONS

De Accidia 11

Hugo: Quid autem erit illis, qui in labore hominum non sunt? Ipsi non flagellabuntur levibus penis, sed tormentis gravioribus cruciabuntur.

FONS

De Accidia 12

Iohannes Crisostomus: Si mercenarius eo die quo opus non fecerit, erubescit intrare domum et panem petere, quomodo tu non confunderis intrare ecclesiam et stare in conspectu domini quoniam nichil boni fecisti?

FONS

De Accidia 13

Ieronimus: Semper aliquid boni operis facito, ut dyabolus veniens te inveniat occupatum. Non enim facile capitur a temptatore qui bono vacat exercitio.

FONTES

De Accidia 14

Bernardus: Tolle otium exercitare in aliquo, et statim senties te sola appetere que famem satiant, non fauces demulceant. Reddet quippe sapores rebus exercitium que tulit inertia tua, que respuis otiosus post laborem sumes cum desiderio. Siquidem otium parit fastidium, exercitium famem; fames autem miro modo dulcia reddit, que fastidium fecit insipida, olus, faba, pultes.

FONS