4.19 De Laude Divinia (Tosti ed., pp.296-97)
De Laude Divinia 1
Laudare deum, secundum quod dicit Augustinus, est sentire omnia bona data a deo, et pro eo laudare ore, corde et opere.
FONSDe Laude Divinia 2
Augustinus: Tota die laudat qui omnia bene agit, nec desinit orare, qui non desinit agere.
FONSDe Laude Divinia 3
Augustinus: Qui hic non incipit, laudare deum in futuro mutus erit.
FONSDe Laude Divinia 4
Augustinus: Laudandus est semper deus, sive blandiatur in prosperis sive castiget in adversis.
FONSDe Laude Divinia 5
Augustinus: Quid retribuam nomini tuo, domine, qui me ad ymaginem et similitudinem tuam creando fecisti, et fore susceptibilem tante glorie, ut possim filius dei fieri. Hoc utique non possunt arbores, animalia cetera, non possunt lapides, et generaliter omnia que moventur, vel crescunt in aere vel in mari vel in terra, quia non dedit eis potestatem verbum tuum filios dei fieri, quia ratione carent. Nam et hec potestas in ratione consistit, per quam cognoscimus deum.
FONSDe Laude Divinia 6
Bernardus: Bone domine, me totum debeo tibi, quia totum creasti, quia totum redemisti, quia gloriam preparasti. Domine, tot debitis obligatus, vim patior, responde pro me.
FONSDe Laude Divinia 7
Ieronimus: O quam libenter me in tuis laudibus totum effunderem! O quam devotissime tua celestis illa melodie cantica ad laudem et gloriam nominis tui in medio ecclesie infatigabiliter perorarem! Sed quia talia non possum, nunc quid tacebo? Ve tacentibus de te, quia ipsi loquentes muti sunt, cum non tuas dicunt laudes!
FONSDe Laude Divinia 8
Ieronimus: Quis digne te laudare potest o ineffabilis virtus et sapientia patris, et quomodo invenio ulla verba quibus te sufficienter valeam explanare, cuntipotens et omnipotens verbum? Dicam interim quod valeo, donec iubeas me venire ad te, ut possim dicere quid te decet, et me oportet. Et ideo suppliciter rogo ut respicias, non tantum ad id quod modo dico, sed quod dicere opto. Cupio enim desiderio magno de te loqui quod oportet, quia te decet laus, te dicet imnus tibi debetur omnis honor.
FONSDe Laude Divinia 9
Hugo in libro de claustro anime: Cum ad laudandum deum in ecclesia convenistis, humilitatis honestas diligentius observetur, ut qui in ecclesia ante conspectum dei convenimus, ibidem deteriores non simus. Sunt enim quidam, qui mente vagi, actione oculis, mente habitu dissoluti, plana parietum prospicientes perlustrant, aliud cantant, et aliud cogitant. In choro sunt corpore, sed in foro mente. Nunc intus sunt, nunc foris exeunt, nec tantum intus dissoluti, sed etiam cum foras exierint curiosi et vagi. Psalmodie verba proferunt, sed psalmodie sensum non attendunt. Unde beatus Gregorius: Vox, inquit, psalmodie omnipotenti domino ad cor iter parat, ut intenti menti, vel prophetie misteria, vel gratiam compunctionis infundatur. Item in eodem: Dum, inquit, per psalmodiam compunctio nobis infunditur, via nobis in corde fit, per quam ad Ihesum pervenitur. Sed etiam alii voce dissoluti, qui vocis sue modulatione gloriantur, nec tantum gaudent de dono gratie, sed etiam illos spernunt, quos devotiores cernunt, tumentes elatione, aliud cantant quam libri habeant, et aliud forsitan iterum dicturi, ut sint illud idem iterum cantaturi. Quanta est levitas vocis forsitan et mentis. Cantant forsitan ut placeant populo magis quam deo. Qui sic cantant, non cantant in choro cum Maria sorore Moysi, sed in palatio cum Erodiade, ut placeant discumbentibus vel Herodi. Timeo autem ne sicut delectantur in altitudine vocis, delectentur etiam elatione mentis. Nemo tamen altius cantat eo quem dominus audire consuevit de monte sancto suo, nemo dulcius quam cui inclinat deus aurem suam. Voce mea, inquit, ad dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo. Esto igitur in valle humilitatis, ut in monte sancto audiri merearis. Si sic cantas, ut a labiis laudem queras, vocem tuam vendis, et facis eam non tuam sed alienam. Habes in potestate tua vocem tuam, habeto et animum, frangis vocem, frange et voluntatem, servas consonantiam vocum, serva concordiam morum, ut per exemplum concordes proximo, per voluntatem deo, et per obedientiam magistro, et hec est bona concordia et deo acceptissima.
FONSThe Digital Viridarium consolationis Project
_______________________________________________

FONS